Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

aflfectu, opus iniunctae poenitcntiae conuertere pos­sint in opus eleemosynae facien.dae. Ne autem Cle­rici vel Laici in lioc frustra se doleant aggrauari, sed iam nunc de sua sint quodammodo mercede se­curi, de omnipotentis Dei misericordia, etBB. Apo­Stolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa, quam nobis Deus licet indignis ligandi et soluendi contulit, potestate omnibus, qui laborem liuius iti­neris in personis propriis et expensis subierint., ple­nam suorum peccatorum, de quibus oris et cordis egerint poenitentiam, veniam indulgemus, et in retributione iustorum salutis aeternae pollicemur augmentum. Eis autem, qui non in personis pro­priis illuc accesserint, sed in suis tantum expensis iuxta facultatem et qualitatem suam viros idoneos destinauerint lllinc, per annum moraturos adminus, de illis similiter, qui licet in alienis expensis, in propriis tamen personis assumptae peregrinationis laborem impleuerint, plenam suorum concedimus veniam peccalorum. Huius — — esse participes iuxla quantitatem subsidii et deuotionis affectum, omnes, qui ad subventionem ipsius terrae de bo­nis suis ministrabunt, personasque eorum et bona, ex quo crucem susceperint, — — sub nostra pro­teclione suscipimus, nec non et sub Archiepiscopo­rum et omnium Praelatorum Ecclesiae Dei defen­sione consistunt, statuentes, vt donec de ipsorum obitu vel reditu certissime cognoscatur, integra nia­neant, et — — — contra praesumpserint, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita, compescantur. Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas vsuras iuramento tenentur adstricti, creditores eorum per Ecclesiarum Praelatos remit­tant, eis praestitum iuramentum et ab vsurarum

Next

/
Oldalképek
Tartalom