Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

LXXX Idem Vulcanus Innocentio Papae pro Legatis submissis gra ­tias dicit f eorum acta notijicat. slnno 1199. Bealissimo et Serenissimo Patri et Domino In­noeentio D. N. G. Romanae Ecclesiae Pontifici et Papae vniuersalis orbis. Cum ad nostram praesentiam D. Joannes Cap­pellanus et D. Simon, viri religiosi et discreti Sedis Apostolicae Legati pervenerint, non exiguam con­solationem et laetitiam aceepimus, Quia quemadmo­dum sol suo lumine et virtute vniuersum orbem il­luminat, ita omne lioc regnum illorum sancta et sa­lubri praedicatione verbi Dei remanet illustratum, vt merito dicere possumus: Visiiauit hunc popu­lum oriens ex alto. De eorum igitur virtutibus et scientia informati Deo et S. V. gratias quam pluri­mas agimus, qui tales viros ad nos transmittere di­gnati sunt, prout decet, eos recepimus , eoque ma­gis, quia illi coeleslibus ditati bonis apparent, nam omne datum et donum perfectum de sursum est. — Exhibitis literis, misericorditer preces nostras a S. V. fuisse auditas percepimus, et ita magna animi no­stri deuotione mandauimus, vt in vniuerso regno nostro iuxta Dei placilym. facienda ordinent, et quidquid sanctae legi contrarium inuenerint, se­cundum proplietae verbum euellant et destruant. (Notificat Synodi celebrationem, acta etc.). Datum Anno Domini Nostri MCCVIII. Indidem. Inter sex subscriptos actis Synodalibus Episcopos fuit etiam: Petrus Scutariensis, ac Natalis Dulcinen­sis Episcopus. Acta concilii percensuit lgnat. Batthydnyi Episcopus Legum Eccl. Tomo II. p. 289 sq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom