Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
gregem salubribus alimentis depascantur, eumque aeternae beatitudinis viam edoceant. Ad huius curae levamen et auxilium, vt ecclesiasticae potestatis auctoritas semper in sua firmitate remaneat, quando necessitas id expostulat, nonnullos a latere assistentes mittit et delegat, quibus legatorum offi— cium demandat. Hac igitur consideratione moti, benigne etiam charissimi Nobis in Christo filii, Vulcani regis Dalmatiae et Diocliae precibus assencientes, qui instantissime Nos exorauit, quatenus ad ipsum Legatos nostros mittere dignaremur. Vos igitur, in quorum pro!)ata virtute et qualitatibus Nos et Fratres nostri plurimum confidimus, ad Dalmatiae et Diocliae, suarumque provinciarum partes transmittere decreuimus; harum nostrarum Litterarum auctoritate, Legatorum munus vobis iniungendo, vt quod emendatione indiget, corrigatisj etomnia noxia et superflua penitus destruatis et euellatis, quodque honestum censueritis, aedificetis et plantetis, et sic iuxta Domini verbum talenta vobis credita dupplicata reportetis, et hac ratione a Nobis et Fratribus Nostris gloriam et laudem lalibus debitas operibus impertrabitis. Datum etc. Ex Tamaio de Salazar Martyr. Hispanici tomo VI. ad h. a. Fuit Joannes Capellanus Joannes de Matha beatificatusLXXTIII t Idem Innocentius Vulcano, Dalmatiae ac Diocliae Principi Legatos suos commendat, atque Archiepisc. eiati Pallium mittit. Anno 1198. Innocentius etc. Vulcano IUustri regi Dalmatiae et Diocliae S. A. B.