Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

in confinio nostri regni iuxta Theutoniam ponere voluisset, et primum fratres tle Abbaliae S. Crucis et totius Conuentus sic poposcit, quod die noctu­que Domino famulaturi in oratione alacriter persi­sterent. Abbas vero cum suis, vt viri discreti, fra­tres suos denegauerunt, donec cognouissent, vnde totus conuentus stare potuisset. Ad nostram prae­sentiam accedentes, nobis praesentibus Dominicus Banus ordinauit, vt septem villas eis statueret, quas statuitque; scilicet, villam Menybartb, Myclise, Pe­reznye, Hukecz, Boron, Scaka, atque Dagh; ita­tamen, quod defuncto ipso haeres suus de illis vil­lis vnam scilicet sibi eligeret, vt cum illuc veniret, caeteri populi Ecclesiae non molestarentur, sed in ipsa sua villa hospitaretur. Insuper XX. Mancipes suorum cum centum bobus et centum vaccis, atque mille ovibus, nec non trecentas libras ad aedifica­tionem monasterii; ipsi vero benigne receperunt, totum laborem super se assumpmentes, vt anno transacto tertio perfectum Monasterium sibi osten­derent, et si quid superadderet, propria voluntate, non aliquo cogente, daret vel faceret. Vnde pari­ter nos rogauerunt, vt seriem ordinationis Literis nostris corroboraremus, Nos vero piis petitionibus ipsorum condescendentes, Lileras nostras praesen­tes sigilli nostri munimine roboratas, tam proplcr Ecclesiam, quam superabundantem malitiam saecu­larium, eis porreximus modum huius ordinis perpe­tuantes. Datum per manus Cathapani, Albensis Prae­positi, Aulae regiae Cancellarii Anno ab Incarna­tione Dom. Millesimo Centesimo nonagesimo quinto. Venerabili Job Strigonien. Archiepiscopo existente, Saulo Colocensi praesidente, Petro Agriensi Epi­scopo, Calano Quinqueccclesiensi Episcopo, Boles-

Next

/
Oldalképek
Tartalom