Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

terminis in partibus occidentia in terris et aquis ac pascuis etiam vltra vallem Tyni habetur, et ad tem­plarios spectanit, praefato S. Damiani Monasterii sit a modo in perpetuum, aqua vero hierne cum aquarum decursibus, Templarios habere iugitersta­tuimus, tali videlicet ordine, vt in ea molendina faciant, quotquot possunt, ita tamen, quod mo­lendino Sanctorum Cosmae et Damiani de Virbitza, quod est vltra Blatam, non noceat in aliquo. \ o­lumus etiam et sancimus, vt praefata Sancti Da­miani Ecclesia omnes terras illas, quas vltra Blatam et vsque mare possedit antiquitus, et etiam si qua molendina sub suo molendino in Austro fecerit, ha­beat, et possideat semper absque omni Templario­rum contumelia. Stabilimus etiam, vt si qua vtrius­que partis antiqua tulamenta vel scripta praeter hanc nostrae constitutionis chartam ire (habere) pre­sumpserit, omnipotentis Dei, Sanctorumque Apo­Stolorum Petri et Pauli, ac omnium Sanctorum ac nostram maledictionem incurrat, flatqiie anathema. Et super hoc poena duarum librarum aui-i nmlcte­tur. Quae omnia firma ac rata esse volumus, prae­sente Gualterio Magistro et Fratre Aczo Praeceptore et omnibus fratribus et Dominico Abbate, Prmoria Monacho, et Diminoscia Monacho, cunctisque fra­tribus, coram his idoneis testibus, Petro Sagarelle et Tolmatio, ac Burello Presbiteris Spalatinis. De Jadertinis vero fuerunt testes hi: Petrona Cucille, Petriz Vitache , Petriz Michaelis , Georgius Sappe, Bitte deJuda, Bitte Praestantii cum fratre Griso­gono, Petrus Scluradi Templariorum Advocatus et quam plures alii. De Sclauis vero fuerant testes hi' De Dominis Juppanis: Wlcominis Juppanus, Pen­sius Juppanus, Grubescia Gandv Juppanus et Rel-

Next

/
Oldalképek
Tartalom