Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
ergo, vt nulli omnino iiominum fas sit praefatam donium temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibusIibet vexationibus fatigare; sed omnia integre conseruentur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, vsibus omnibus profutura. Salua Sedis Apostol. auctoritate. Ad indicium autem huius a sede Apostolica perceptae libertatis unam unceam auri nobis, nostrisque successosibus annis singulis persoluetis. Si quae igitur in futurum Ecclesiastica saecularisue persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentauerit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reumque de diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemtoris nostri Jesu Christi, aliena fiat, atque in extremo examine districtae vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem Loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen. L. BuIIae. Originales in archiuo primatiali. L\\ Clemens III. PP. Tribuno Arcliiepiscopo Ragusino protectionem suam ac iurisdictionem per regna Cachuliniae, Serbuliae, quod est Bosna, et regnum Tribuniae, vrbesque Cattaren. Antivaren. Scodrien. Divesterien. etc. impertitur. Anno 13 88. Clemens Episcopus Seruus Seruorum Dei Venerab. fratri Tribuno Ragusino Archiepiscopo eiusTom. VII. Vol. V. 9