Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

cium; -venit equidem Petriz, filius Miehaelis Pance, Sanctorum Dimitrii Martjris et Thomae Apostoli aduocatus respondere pro eisdem ecclesiis, de qui­busdam terris, quae sunt in loco, qui dicitur Bub­niani, quas moliebantur inuadere Saracenus, filius Bessianni, et Bruconia; praefati vero Saracenus et Bruconia in nostra praesentia positi post litis con­testationem inducias postularunt — — — ad cau­sae illius decisionem illis terminum primum, se­cundum, tertium, quartum et quintum praeliximus, consideratis temporibus et ambarum partium opor­tunitatibus; audito, quod apud Jadram Farcasius Palatinus Comes Domini mei regis Vngariae, et cum eo Flasconus Tinien. Episcopus, et Machareusius(?) Comes, et plures nobiles viri Sclauoniae essent, ad illos pergere studui, in quorum praesentia et mea, et ad quorum collaudationem volens, quod ratio illa definiri deberetur; praedictos Saracenum et Bruconiam citauimus, liabito et dato vltimo ter­mino, vt ad litem contestandam, si de causa con­fiderent, accederent responsuri, sin vero sententiae non lucrarentur examen. Ipsi vero non venientes, iusta causa necessifatis praecedentis causa sublata, nobis dandae sententiae dederunt opportunitatem. (Pro Domina Bona praedicti monasterii Abbatissa dixit sententiam.) Hanc vbique sentenliam de man­dato praedicti Michaelis Scardonensis Episcopi scripsi ego Mathaeus, S. Anastasiae Subdiaconus, et Jadrae tabellio, vt audiui, roboraui, et solito sigillo signaui." Macareusius Coraes erat Macarius, qui diplomate anno 1189. emanato memoratur. V- Cod.Dipl. Tom. II. p- 247. Scardona vrbs perantiqua, froquens et opulenta ad la­cum cognominem , in quem amnis Titius (nunc fvercha)

Next

/
Oldalképek
Tartalom