Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
tundo communitae tenor is est: In nomine Sanctae Trinitatis et individuae Ynitatis. Pateat omnibus tam modernis quam praeteritis, sub ditione Reg. Hungar. existentibus. Quod quidam Nobiles Gotfridus et Albertus, Hospites Teutonici, relicta terra natalis patriae, regnante glorioso Rege Geysa, regnum Hungariae ad vocationem suam bonorabiliter sunt ingressi, quos Dominus rex jam dictus Gejssa, quia milites fuerunt strenui, benigne eos recepit, ac per ipsorum servitia recommendaret, dans eis villam Luchman cum omni tributo Fori et terram vdvornicorum nomine Gerolt, et terram Soproniensem sitam iuxta Rabczam sursum, nomine Saarad. Post obitum vero regis Geysae, regnante filio suo glorioso, rege Stephano, Comes de Lucznaan , cum rex fuit in Pest, in praesentia regis litigauit, cum praedictis hospitibus dicens: Datum regium ad suam pertinere comitiuam. Rex autem cognoscens regium datum non esse djgnum auferri et pura veritate ad ipsius non pertinere comitiuam, intelligens; hospitibus praefatis reddidit, suisque liaeredibus perpetuo possidendam, sicut a patre suo eisdem fuerat condonatum. Cuius reddition. interfuere Jobbagiones Ambrosius Banus, Comes Laurentius, Lucas Comes, Dionisius Comes — Episcopus, Pristaldus Joannes, Coines, filius Talmer. Hoc autem priuilegium fecit scribi rex Stephanus, cuius scriba fuit Becten (Beccenus?) Si quis vero hoc institutum infringere voluerit sub analhemate sit. Est autem scriptum ab Incarnatione Domini Anno Millesimo Centesimo Septuagesimo Primo , regioque sigillo sigillatum per Idoneum (?) Capellae Magistrum.' f — Ex iisileiri iudiciariis Simonis de Rozgonv.