Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

clesiae roborari, Possessionum igitur praedictariuu liaec sunt nomina: Hunt C. donavit villam Konszka haereditariam; item villam Pribel, quam a quodani Nobile, nomine Murkep, sicut id filio suo Petro re­ferente cognouimus, receperat in concambium pro villa sua haereditaria inferiori WerboukfWerbouch) sub eisdem signis et terminis, tam in terra arabili, quam in siluis et nemoribus, sicut antiquitus ab ipso Nobile sunt possessa. Item Stephanus Comes donauit villam Dominyk haereditariam cum duabus pulsationibus praedictae Ecclesiae sub antiquis me­tis et terminis similiter perpetuo possidendam. Nos etiam de celsitudine nostrae magnitudinis ob deuo­tionem, quam erga Beatum Stephanum regem, re­gni nostri defensatorem et tutorem habemus, ter­ras videlicet. Terpen et Badon a Castro Hunt alie­natas et exemptas sub metis, quibus ipsum castrum praedictas terras dignoscitur possedisse, in perpe­tuam eleemosynam nostram et haeredum nostrorum praedictae Ecclesiae de Bozouk contulimus, perpe­tuo possidendas. Volumus insuper de gratia nostra speciali, quod populus praedicti monasterii cuiusuis conditionis, nullus iudicum iudicare praesumat in omnibus causis, non Judex Curiae nostrae pro tem­pore coustitutus, vel Praelatus Ecclesiae memora­tae. Nos igitur iustis petitionibus fauorabiles esse volentes, vt praediximus, tam praedictum priuile­gium antiquum, quam nostras donationes et Nobi­lium praedictorum ratas habentes et acceptas de verjjo ad verbum praesentibus inseri faciendo au­thoritate praesentium literarum nostrarum confirma­mus dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per Manus Magistri Fartasii, Electi Alben­sis, Aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fide^

Next

/
Oldalképek
Tartalom