Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
bat, et ibi terminatur. Ut igitur hec a nobis concessa libertas sit perpetuo valitum, nec possit ab aliquo in posterum retractari, presentes concessimus literas , dupplicis sigilli nostri munirnine roboratas. Datum in villa Saxonum de Erkud (hodie Erked) anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo octavo. Secundo idus Februarii. Piegni autem nostri anno tertio. Priviiegiales hae in transumto capituli Alhensis Transilvaniae aetate Andreae III. expedito (quod vide inferius inter a. 1290 , et 1300) super sunt in Archivo capituli Albensis Supramemorati. Jos. C. Kemeny, CVII. Tragurini contra Domaldi adjutores ac con9u/tores sententiam exilii dicunt. A. 1239. In Christi nomine. Annonativ. ejus MCCXXXIX. septimo kal. Jun. Indict. vero XII. existente Trag. Treguano ven. Episcopo, Stepco Comite, Judicibus Petro de Luca, et Michaele, in presentia testium inferius legendorum actum estlioc: constat per Judices memoratos et per Consiliarios , atque per universam comunitatem Trag. nec non cum consensu Domini Episcopi memorali statutum, et juramento firmatum esse: Ut si aliquls civis Tra, Comitem Domaldum, vel aliquem pro pai te Domaldi in facto molendinorum de Pantano juverit, vel ei consilium dederit occulte vel manifeste, et deprehensus fuerit, quisquis ille fuerit, omnimode habitatione Trag. civ. expellatur, et perpetuo sit exul; universa vero bona illius in potest. Cois redigantur, et nunquam ei, cui ablata fuerunt, reddantur. Hujus autem constitutionis testes sunt D. Episcopus memoratus, Raddo Diaconus, dicti Judices etc. Et ego Johan. Trag. juratus not. S. Laurentii Canonicus precepto D. Episcopi memorati,