Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
cturls salutem in vero salvatore. Quanto regalis excellentie sublimitasa Deo, misericordiarum fonte, plus accepisse dignoscitur, tanto in subjectis benignitatem exercere debet ampliorem , firmam spem, fiduciamque gerens , eadem mensura , qua impendit, sibi remetiri. Hinc est, quod ad universorum notitiam, presentiuin ac posterorum, harum tenore volumus pervenire. Quod nos hospitibus nostris Sexonibus de villis Karako , et Chrapundorf talem concessimus libertatem : Ut quemcumque de communi consensu, et voluntate inter ipsos voluerint, et elegerint, sibi preficiant in villicum, concedentes eisdem, ut in nulla causa coram quolibet judice adstare, vel respondere teneantur, sed — —— ainbe partes litigantium fierent ex ipsis, solus major ville pro tempore constitutus secundum ipsorum consvetudinem debeat judicare, si autem alia pars litigantium erit ex ipsis, alia vero dehominibus extraneis, Waywoda discutiet, et definiet, nec vice-judex ejusdem Waywode eos in aliquo debeat, vel audeat judicare. Preterea concessimus, ut nullam collectam — — — teneantur. Item concessimus eisdem, atque statuimus, ut nullatenus Waywoda, quilibet pro tempore constitutus , super eos descensum facere presummat , nostram autem personam, utpote regiam cum omni debito, et honore, sicut decet, cum illue accesserimus, cum suis deliciis honorabunt. Preterea statuimus, ut iidem homines cum quatuor militibus loricatis, bene preparatis, ac decenter armatis, cum totidem equis satis honestis , et coopertis, ac duobus tentoriis sub nostro vexillo militare teneantur, et cum nostris militibus non in societate —• — —•— Baronum nostrorum descendere teneantur. Terram autem, quam exdonatio-