Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
quinquaginla V. Marcis fuiminali aigeuti, cum pondere de Rodna pro tate, el solutio* ne , quam Comes Rotho Domino Regi pro oflicio solvere tenebatur. Nomina vero ipsarum possessionum liec sunt: primo turris lapidea , et domus lignea apud turrim, et curiam circum munitam (sic!) cum fundo, sicut condam Comes Heuchmannus possedit, item molendinum ultra aquam zhomoscum omni utilitate, sicut fuit Comitis Ileuchmanni. Item casam integraliter, et duas curias, et omnes agros sub castro, quos ad Comitem Heuchmannum novimus pertinere. Item medias partes argenti fodinarum undique locorum, quae ad Comitem Rothonem novimus pertinere. Has vero possessiones prenotatus Comes Rotho, et omnes sui consaguinei, et heredes Comitis Heuchmanni, et filia sua Margaretha coram nobis, et viris religiosis fratribus Minoribus, et Domino Cruciato, fratre Detrico, libere, et hereditarie Comiti Henrico filio Brendlini, et suis heredibus, heredumve successoribus resignaverunt jure perpetuo possidenda, hoc autem adjecto, quod. Comes Hench: et sui heredes super reliquas possessiones , et heredes Comitis Heuchmanni nullam querimoniam possint, nec habeant promovere — sicut dicitur, quia Comes Heuchmannus pecuniam Hench: Comitis filii Brendlini recepisset. Hec omnia inter ipsos utraque parte sunt abnegata, et perpetitaliter sedata, quod nunquam — — — atim debent revocare. Nos igitur, qui judices, et jurati auctoritate regia sumus constituti, ut quod ore coram nobis locuti, vero, etjusto testimonio non infringatur, nec infringi possit, super ipsam conventionem, et emptionem inter Comites Henricum filium Brendlini, et Rothonem ortam, et eorum