Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
tiamet severitatem veliementius experiatur. Anno Domini Millesimo Centesimo , Nonagesimo seplimo." E transumto Capituli Vaciensis A. 1337. V. infra. LXXXIV. Electo Spalatinensi Archiepiscopo per suffraganeos de oblationibus lis clericorum componitur. A. 1197. In Cliristi nomine Anno Dominicae Incarnationis MCXCVII. Indictione vero XV. scilicet VIJI. Kal. Majas , hoc actum est. Cum Spalaten. Ai^hiepiscopatus vacaret, Episcopi scii. M. Scardonen.* M. Trag. G. Tinien. M. Corbavien. ad suam matricem pro tractando de Pastorali electione una convenirent, Tragurienses itaque Clerici eis et Spalaten. Capitulo se conquerentes super Clericis de Sibenico de oblationibus consecrationum Ecclesiarum conquesti suntdicentes: eos nullam secum inde habere partem; sed omnes oblationes suas cum eorum Episcopo debere esse. Clerici vero de Sibenico dicebant: medietatem earum sibi pertinere, et supra hoc Sacerdotes et Laicos, qui quando Desa Trag. Episcopus, filius Makarelli, Ecclesias consecravit, ipsas oblationes tunc per medium dividere viderunt, testes irtroducebant. Trag. autem Clerici similiter quosdam Sacerdotes, quj cum idem Episcopus Ecclesias consecravit, omnes oblationes Tragurinos clericos sibi integre suscipere viderunt, testes introducebant, adjicientes et introducentes etiam suum Episcopum M. nepotem jam dicti Episcopi, qui cum suo Avunculo, inconsecrationibus ecclesiarum extiterat, exinde testem dicentes, eum vidisse Tragurinos clericos assueta antiqua consuetudine ipsas oblationes totas sibi cum Ept.icopo suo suscipere, et non eas cum Si-