Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

dione eum cessare fecit; preterea divina providen­tia in tantum corrosimus eum, quod residuas ga­leas et cetera edificia manu propria concremare euin oportuit; itaque nulla galea ei remansit, et per omnianos mare liberum tenemus, etcum una galea, quam habuimus, XY. modo galeas possi­demus, quas omnes diuino nutu Saladino abstuli­mus. Xtiani vero exspectantes auxilium vestrum ad honorem vestrum et omnium Xtianorum reti ­nent castrum et montem regalem Belveder, et Gaf­fetam > atque Belfort, et Tyrurn, quam nobis reservamus. Quare Celsitudini vestre supplicare lion desistimus, quatenus vestigia predecessorum vestrorumsequi dignemini, et terram Syrie,olim­a predecessoribus vestris perdomitam, nunc a barbaris occupatam , de potestate paganorum li­berare non cessetis; quem clamemus ? Cui de re­gibus regnantibus supplicemus? ignoramus; cla­mat vos siquidem Jerusalem ; invitat vos Betleem, vt de potestate paganorum eas liberetis: cui enim imputabitur ? a quo id a principibus totius orbis terrarum requiretur ? Si loca sancta a barbaris pos­sideantur: ad lioc enim Deus duos gladios in ter­ra statuit, summum videlicet Pontificem, et reges regnantes, vt quod spiritualiter nequit refrenari, ense vindice saltem vlciscatur: luceat ergo gladius vester et dominetur ubique terrarum, vt, que alio­rum iinbecillitate amissa sunt, potentia virtutis vestre restaurentur. Festinate ergo Xtianissime rex, et ne tardetis , sedin proximo mense Aprili venire, vel aliquos mittere procuretis, ut civitates amisse aduersus nos nequeant tractari; imo barbaras do­mando nationes, amissas recuperare, et quas diu possident, brevi tempore ditioni veslre valealis adjungere. Amcn. /

Next

/
Oldalképek
Tartalom