Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
mo venetorum duci, sui&que optimatibus salutem amicitiasque perpetuas. Cum scriptura quotidie clamet dicens: viam majorum non esse deserendam, mirum est, super liis qui aliam existimant— fore capiendam , quapropter vobis litteras kas studemus legare , referentes nos, vestros secuti antecessores, (quos) nostri inter sehabuerunt, amicitias cupere sempiternas, verum quando nec litteris nec legato vestris, uti petiveratis, respondimus petitionibus, ideo vero minime arbitrari oportet, hoc fastu doloue fecisse, sed ob commodum atque vtilitatem nec non (pacti ?) stabilitatem distulisse. Rati namque sumus, hoc minus firmum fore, si sine totius regni consilio faclum esset. Quare nunc vobisquod quesiveratis, firmius totius regni voiuntate non solum litteris, verum etiam proprio legato confessum reddere curamus, vestra igitur vestrorumque procerum noscat prudentia, nos nostrumque regnum vestrorumque amori in dissolubili vinculo necti desiderare, unde quia cuncta , que dicere cupimus, scribere ob legentis fastidium nequimus, iccirco talem studemus mandare nuncium, verbo cujus non detrectetis adhibere auditum atque studium; sed ut nostris propriis non dubitetis obtemperare vocibus : attamen pauca etiam litteris insinuare laboramus, volumus equidem ob stabilitatis firmamentum inter nos atque vos , nostros vestrosque majores merum fieri sacramentum quo (tale?) habere ac facere cum necessarium fuerit, vicissim valeamus , augmentum firmius non constat magisque perp£tuum, quod undique vincitur firmissimo ligamento, quam quod debilioris sustinetur fundamento. Ergo quam — — manda mus ad periectam executionem, qui voto since— ro omni nixu animi aminicula (vestrae ?) polenlic