Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
postea aritecessorum suorum consensu, sola dominantium potestate, sub inthronizizato intra terminos ejus novo Episcopo, divisus esset et imminutus. Qui , cum Moguntiae coram legatis Apostolicae Sedis, praesentibus nobis ac plerisque regni nostri optimatibus, tandem querimoniain intulisset, ab Archiepiscopo Wezlone Moguntino, Sigemino Coloniensi, Egilberto Treverensi, Liemaro Bremensi, ab Episcopis quoque Liederico Virdunensi, Conrado Traiectensi, Udalrico Eistetensi, Ottone Ratisbonensi, cum assensu Laicorum , Ducis Boemorum Wratislai et fratris ejus Conradi, Ducis Friderici, Ducis Lutoldi, Palatini Coinitis Rapotae, et omnium, qui ibidem convenerant, primitiva illa parochia^ cum omni ter minorum suorum ambitu, Pragensi sedi est adjudicata. Termini autem ejus occidentem versus hi sunt: Jugast, quae tendit admedium fluminis Chubo. Zedlea (alias Zecza) et Luisena, et Dasena, Liutomerici, Lemuzi, usque sylvam, qua Boemia limitatur. Deinde ad Aquilonem hi sunt termini: Psovane Chonuati et altera Hrovatizlane, Frebovane, Poborane , Dedossene , usque ad mediam sylvam Milcianorum (Misniae) occurrunt termini. Inde ad orientem hos fluvios habet terminos: Bug scilicet et Ztir cum Cracova civitate, provinciaque, cui Wag nomen est, cum omnibus regionibus ad praedictam urbem pertinentibus, quae Krakova est. Inde Ungarorum 1 imitibus additis usque ad montes, quibus nomen est Teitri (Tatra) d i 1 a t a p r ocedit. Deinde in ea parte, quae meridiem respicit, addita regioneMoravia, usque ad fluvium, cui nomem est W a g, et ad mediam sylvam, cui nomen est Mure, et