Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

52 t Regente Cathedram Joanne, venerabili Episcopo rethorico, una cum Domno Dabrana inclito Prio ­re, et cum fratre suo Andrea, omnibusque Nobi­libus; sub illorum namque temporibus hoc prece­pimus privilegium conscribi, nos omnes videlicet Statigato, Georgius, Tridullo, Dabro, Sepelato, Calasato, nec non Yitaza; et hoc spontanea no­stra voluntate de hoc, quod ipse jam dictus Epi­scopus nos per plurimum rogaverat, vt Ecclesiam, que nostra erat, scilicet Domus B. Domnii, ubi porta Dominica vocatur, ibi monasterium ancilla­rum Domini concederemus construere. Nos vero consulto omnes, et quia noster rector ac prote­ctor permanserat; magisque pro remedio anima­rum nostrarum illum audivimus; ibidemque Do­mino annuente monasterium esse affirmavimus, uti et Abbatissa non post longum temporis spa­tium nomine Eufemia introducta fuit ceteris cum Sororibus. Post hec Domine Abbatisse similiter terras et vineas judicauimus, sueque potestati com­misimus, insuper et litus juxta eandem Ecclesiam ad obsequium sui ibidem concessimus: sed in tali pacto, et in tali tenore: ut jam dicta Ecclesia, qua nos monasterium fieri concessimus, alium Do­minum preter nos non haberet, etiam unus ut ibi Advocatus mitteretur, et nobis ad regendum et gubernandum necessaria. Quod et affirmatum fuit ante notitiam prefati Joannis Episcopi, et Dablane ejusdem Urbis Prioris, ac Mirce Bogobayse, ac Andree, nec nonNobilium et ignobilium Traguri­ni Castri, qui hujus rei testes fuerunt:, vnde si quis hanc nostram difinitionem disrumpere temp­ptaverit, Trinum et unum Dominum habeat ira­tum, et CCCXVJII. Sanctorum Patrum consequa­tur maledictionem, deglutiat eum terra sicut Da-

Next

/
Oldalképek
Tartalom