Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

ob mterventum nostri thori regnique consortis 6cilicet Agnetis imperatricis Augustae, et ob de­votuni servitium Adalberti marchionis, eidem mar­chioni Adalberto uxorique suae Froizae man­sos Gersenberch et circa eundem locum sumen­dos (Locus Signi). — Datum II. Idus Novemb. Anno Dnicae Incarnationis Millesimo LI. lndictione Y. Anno autem Domini Henrici tercii regis secundi Imperatoris ordinationis ejus XXIIII. regni qui­dem — imperii autem YII. In nomine Domini. Actum ratisbone feliciter. Amen. Chronici Gottvicens. 1. c. p. 263. LX.V. Andreas Rex pacem ab Henrico Imperatore ma­gno aere ac portionis terrae jactura redimit. A. 1053. Imperator Henricus, magno apud Triburiam conventu habito, filium aequivocum regema cun~ ctis eligi, eique post obitum suum, si rector ju­stus futurus esset, subjectionem promitti fecit. Ad quem conventum, quum Conradus, dudum Ba­joariae Dux, venire nolens, cum expeditis militi­bus regi rebellare moliens, Hungaris se adjunge­re tentasset, et Carentani fines invasisset, quibus­dam, inibi quas prius habuerat, possessionibus suis ab imperatore privatus est, eas quasi legali­ter aquirente. Ibi etiam legati Andreae, regis Hungarorum , pro pace pactoque (adsunt); quum suffragante Ratisbonense episcopo, immensam pe­cuniam, suaeque provinciae partem, et ad expe­ditiones omnes, praeter Italicam, suos ituros pro­mitterent; imperator ea se accepturum, fide data spondens, eos remisit." Hermannus Contractus ad A. 1053-um. Piovinciae dimis­sio vel ad solam jacturae sub Samueie fatae eonfir­«

Next

/
Oldalképek
Tartalom