Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

> toribus et depraedatorihus reeeptam 111 reedificium et restaurum predictarum ecclesiarum impendere, deponendo ipsam super altari ejus, cui ablata, atque quo opitulante recepta esse, dinoscuntur. Hinc est, quod ego Brachizlaus, dux Moraviensis , etiam ecclesie sancti Petri in Olomuci et capelle, que est in honore b. Clementis constructa ibidem, eam dotis suae restitui fecimus portionem, quam ipsi ex collatione antiquorum hujus terre princi­pum concessam esse, scripto et oretenus veraciter didicimus ; videlicet circuitum in conterminio un­garorum juxta fluvium Marava, ubi alius fluvius, qui Tye nuncupatur, in eandem profluit, cum lo­co Tjn a cultoribus plane deserta. Sed postquam intelligentia mea cognoveram, quod possessiones prefate secundum longum viarum distamen a pos­sidentibus infructuose teneri possunt, simulque quum a Domino Bogumil decano ejusdem eeclesie, precibus humiliter rogatus existerem , concambi­vi terras et de pietale michi innata, et reverentia erga servitores Christi domini nostri, a quo no­vum recipimus dominii augmentum, sancto Petro in Olomuci de patrimonio meo circuitum adscri­psi, qui a monte Gostine incipit et juxta flumen Ruza Lisque. ad terminos ville Golesi se protendit, cum XC. hobis silve, que in vulgari dubreu appel­latur. Et haec restitutio et collatio mea facta est ex consensu et sub sigillo domini Ydalrici illustris ducis boemorum, karissimi progenitoris nostri nec non sub anathemate reverendi patris Hizonis , Pra­gensis episcopi, quod in omnes sententia edixit ca­nonica, si qui hanc nostre benignitatis largitio­nem sua perversitate audebunt immutare, vel an­nullare. Amen. Actum in Olomuci presentibLis Hi­zone episcopo, Duce de Polonia, Veliz comite. Thazz Comite etc."

Next

/
Oldalképek
Tartalom