Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

do assereret, cupere se cum eo conjungi, ac de re­bus necessariis colloqui; quod si quis metus ipsurn incessat, tribus tantum assumtis ministris eo sit venturus. Igitur ille fide liabita ad fluvium(Savum) accedit, et cum Diogene colloquitur; verum in­ter colloquendum Diogenes extracto , quem gesta­verat, gladio, repente ipsuni in latere percussum occidit; quumque ii, qui cum ipso erant, fugis­sent, propinguo exercitu coacto Diogenes, cum idonea manu , ad Sirmium accedit, et uxoremmor­tui metu perculsam, magnisque pollicitationibus delinitam, persuasit, se dedere, Sirrnio Imperato­ri tradito; quae Bizantium missa, uni ex Proceri­bus regiae urbis in matrimonium est collocata: et Diogenes jussus est imperare regioni, quam nu­per adeptus fuerat." Ita Scilitzas. Ex interpretatione Joh. Bapt. Gabii etlit. Venet. 1570. fo­lio 94. Scilitzam exscripsere Cedrenns , Edit. reg. p. 717. Zonaras edit. reg. lib. XVII. nro 9. p. 227. Tri­umpbum bune Bulgaricum consignat Cedrenus anno JVlundi 6527. Ind. II. post quem triumpbutn anno eo­dem rnense Julio Sergius Patriarchu obiit I. c. p. 717. Is annus congruit cum 1019-o.—Regio haec Siruiiensis ab anine Kwarok usque confluxum Danubii ac Savi , patebat: quia Proto-rex ultra eum Dioeceseos Quin­queecclesiensis limites non protulit. Mansit Sirmium in ditione Graecorum annos prope sexaginla; ante 1081-um in potestatem Hungarorum redacta: „Scupi quoque et Naisus vastabantur (Michaele Papinace imperante); quin ipsum etiam Sirmium, et quae circa Sagiam (Sa­vum) amnem sita sunt oppida , quaeque ad Istrum ja­cent civitates graviter laborabant." Ita Brvennius edit. reg. lib. III. n. 1. ,,Hungarorum gens saepe Romano­rum fines incursavit, et paulo ante , quam imperaret. Alexius Comnenus, Sirmium cepit, inultisque tran­sistranis urbihus expugnatis , Naesum usque perve­nit." Edi. reg L. V. nroXII. — Aii hic Scilitzae Ser­mon , Sirmiensis Dux, tiduciario nonnisi jure tenu­erit provinciam ? Aut quo anno se independentem

Next

/
Oldalképek
Tartalom