Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

prout pater postulaverat, eum ordinari precepit, atque loci ipsius situm et amplitudinem iii sui cu­ram suscepit, et ut post patuit, omnium bonorum inceptor et stabilitor per semitam justitie arden­ter cucurrit, et nequis tam boni propositi a dia­bolo deceptus destructor in futurum existeret, Pragensis ecclesie presulem adiit, hoc ipsum per­petuo anathemate cum Juda et ejus sequacibus in­nodandum essepetiit, cunctis tum presentibus ac­clamantibus. amen. Hec sunt ville et alia bona, quae contulit bone memorie Bolezlaus dux: Wo­techotii. Blasin cum circuitu silve. De familia au­tem has villas: Sazava, Sedlze, Myechinicik; pi­scatores autem Drazowichich, Trebani, Lahowicyk." E confirmatione Otokari I. de anno 1205. cujns orig. ex­stat in archivo Trebon. — Excusum dedit Pitter in tbes. abscond. p. 151. — En exemplar monasterii in­cboati per patrem, per Protoregem vero Stephanum, exstructi, ac dotis in fine consignatae, Quae, Posonien­sibus praesertim , argumento fuit, ut eam , rege Andrea II. Diploma Stephani confirmante , intrusam contende­rent. Difficultatem hanc , quae nostrales Criticos non fu­git, jarn demortuus Archi-Abbas Chrysostomus literis ad Stephanuin Katona datis, repulit: verba ipsius sonant: ,,Clarissime Vir! Budensis Universitatis Ecclesiastes , quem tamen revereor , irascitur cum Jona fors ad mor­tem : sisto hederam, desinat;- invitus et impotens cu­pito tempore votis non detuli.— Ad quinque postulata sequentibus respondeo : T, ,,in collectione decimationis pateretur ei" II. i,Curtem, que vocatur Covrtou." III. Ante neminem vero Abbatum capella incedat." Capella continebat omnia ad celebrationem missae requisita. De hac ex multis documentis fors Deo juvante , aliqoan­do clariora IV. „Signum Domini STEFANI regis: est ad dextrum latus monogrammatis. V. ,,Domini­cus Archiepiseopus Vicecancerrarius fecit" est ad la­tus sinistrum ; in aequali ordine. VI. ,,Post monograin­ma, praemissa subscriptione a dextris et sinistris, in­fra, illico in margine incipit taliter: Anno Dominicae Incarnationis M "j" I. Indictione XV. Anno Stephani

Next

/
Oldalképek
Tartalom