Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

„Post multos deinde (Sidone urbe condita) annos Sidonii a rege Ascalonorum expugnati, navibus appulsi, Tyrum urbem ante annum Trojanae cla­dis condiderunt," referente Justino lib. XVIII. §. 26. Ast unde terram Canaan invaserint, sententiae admodum variant: Qui LXX. JJ. ac vulgatae auctorem sectantur, ipsos e Cappadocia immigrasse, Cappadocesque origine fuisse, cen­sent: legitur quippe Deu. 2, 23. „Hevaeos, qui habitabant in Haserim usque Gazam, Cappado­ces expulerunt, qui egressi de Cappadocia dele­verunt eos, et habitaverunt pro illis." Item Amos. 9, 7. „Num quid nonlsrael ascendere feci de terra Aegypti et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene (Cir.)?" Omnes tamen uno ore confitentur, hic non intelligendam esse Cappadociam ad flu­vium Haljn sitam, Phrygiae confinem (Plin. V. 2. 24. 32. VI. 3. Herod. VII. 26); Jeremiae enim 47, 4. Palaestini palam reliquiae insulae Cap­padociae dicuntur; qualis illa neutiquam fuit; ideo Cappadociam Colchis viciniam potius pu­tant. Alii, qui fontem Hebraeum respiciunt, Pa­laestinos Caphtoreos, e Caphtor egressos, disputant. Sic enim legitur in fonte locis citatis. — Lectionem hanc praeferendam esse, nullus dubito: Cappado­ciae enim nomen teste Josepho Flavio antiq. Jud. lib. 1. cap. VII. novum est; vetus superest Maza­ca, tum Leuko Syria (Strabo 1. XII. p. 473. Plin. VI. 3.); nec insulae seu ad Colchos Indiae, intra Gangem, emporium celebre (Cf. Ptol. Peripl. Mar. Eryth.) seu ad Colchidem terram Cytaeam, Ponto Euxino vicinam, ullum apud Geographos veteres vestigium.

Next

/
Oldalképek
Tartalom