Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

rum quidem est, ast ìpsos Josuam effuglsse omnes, fallit; nam impugnati, ast non expugnati, nec eli­minati §§. 21. 22. — 5.) Gergesaeos, Jebusaeos, aliosque Cananaeos Africani, Mauretaniam, usque ad columnas Herculeas impopulasse, a vero est quam maxime alienum: Plures illam gentes ex Aegypto, Aethiopia, Arabia, Asia, Europa obse­derant ac frequentarunt: Phutes, Lybii, Afri, Mauri, Numidae, Phoenices, Graeci etc. „Lybiae colonos dedit circa an. 2117 a. Ch. Phutes, deque suo nomine Phutos dici voluit: exstat et flumen in Mauretanea hoc nomine ; et complures apud Graecos Historici ejus mentionem faciunt, sicut et adjacentis regionis, quae Phute di ci tur. Muta­vit autem praesens nomen ab uno fìliorum Mez­raei, qui vocabatur Lybis", testatur Jos. Flavius antiq. I. I. cap. 7. „Alexander Polyhistor sic seri­bit: Cledemus narrat Abrahamum e Chetura aliquos filios suscepisse, tres nominatim recensens : Afram, Surim et Japhram ; a Surym appellatam Assjriam ab Afra vero et Japhra urbem Aphram, et re­gionem Africam denominatos. Hos enim ductu Herculis in Ljbia militasse contra Anteum." Idem Jos. Flav. 1. I. cap. 16. Afrorum meminit etiam Justinus in Philipp, lib. XIX. Maurorum Strabo XYII. p. 567. Cassius Dio LX. Livius XXI. 22. Mela I. 4. Numidarum, quorum tribus variae: Massylae et Massaesjlii etc. Sallustius B. J. Strabo XYII. Mela 2, 5. Plinius V. 3. Appianus Pun.Cae­sar etc. Africae a pluribus gentibus frequentatae testis est Herodotus lib. II. 52. „Oram Africae, mari septemtrionali obversam, I/ybies et Lybium multae gentes, ab Aegjpto incipientes, omnem praetexunt usque ad promontorium Soloéntem, quod Africae extremum est: praeter id, quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom