Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

Monamenta Boica, nova collectio. Vol. I. p. IT. p. 20S. Haec prima Austriae jactura. X.LVL Majas Prior Civitatis Jadrensis, monasterium S. Chrysogoni M. restaurat. et ordinat. A. 986 In Christi, et ejusdem Incarnationis anno CMLXXXVI. Indictione XIV. sub die fere XIX. mensis decembris, Imperatoribus Dominis Piissi­mis, et perpetuis, Augustis Vasilio et Constanti­no a Deo coronat. Magni Iniperatoies apud civit. Jadre, Cathedra Pontiiicali sub regimine Anasta­sii Episcopi. Igitur ego quidem Majus Prior supra­dicte civitatis, atque Proconsul Dalmatiarum, una cum consensu omnium nobilium habitantium civit. Jadre, seu et heredibus Domini Fusculi at­que Andree Prioris masculorum seu feminarum , atque universi populi, majorum et minorum omni­um in unum conglobati, uno consilio et pari vo­luntate, cogitantes de Dei timore et eterna retri­butione: eo quod ille bene possideret res in secu­lo, qui sibi de terrenis atque caducis comparat premia sempiterna. Idcirco Ecclesiam beati Griso­goni Martyris, que sita est infra muros predicte Civit. ubi et sacratiss. ejus corpus requiescit, quod est edificata a predictis Fusculo et Andrea, ubi dicitur, quod aliquando monasterium fuisset, sed per negligentiam defecisset, nunc adjuvante Do­mino rehedificamus secundum omnem monasterii ordinem, atque ordinamus D. Madium, Dei Sa­cerdotem, ac Monacum nostrum, esse Abbatem , qui fuit ex Monasterio S. Benedicti, quod situm est in monte cassino, una cum consensu nostro congregacionis B. Chrisogoni, et tradimus ei pre­dicte Ecclesie omnia ibidem pertinentia, domus, vineas, et terras cullas vel incultas, mobilia seu

Next

/
Oldalképek
Tartalom