Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

ficiant: Vetustissimus Belae(II.) regis notarius, ait „Primus rex Scythiae fuit Magog, filius Japhet, et gens illa a Magog rege vocata est Moger. A cujus etiam progenie regis descendit nominatissi­mus atque potentissimus Rex Athila. — Longo autem post tempore de progenie ejusdem regis Magog descendit Ugek, pater Almi Ducis, a quo Reges ac Duces Hungariae originem duxerUnt." Historia Ducum Hungariae cap. I. — Simon vero de Kejsa (sec. XIII. exeunte) ait: „E trihus Noae fdiis, Sem, Jafet et Cham septuaginta duae tribus post diluvium sunt progressae. — Nemroth gi­gans, filius Thana, ex semine Jafet oriundus, post linguarum confusionem terram Eviiath introivit, quae regio Persidis isto tempore appellatur, et ibi duos filios Hunor scilicet et Magor, ex Eneth sua conjuge, generavit, ex quibus Huni seu Hun­gari sunt exorti. — IIIi regionem Meolidam, Per­sidis patriae vicinam, adeuntes ibidem permanse­runt. Factum est autem, cum diutius in ipsis pa­ludibus permansissent, et in gentem validissimam succrescere inceperunt, nec capere ipsos potuit ipsa regio et nutrire; Scythiae regno explorato, cum pueris et armentis ipsam planitiem intravere, permansuri —• Alpzuris et Prutenis, quos in ea invenerunt habitantes, deletis et expulsis." §. 25. edit. Jos. Podhraszky. Auctor vero chronici Thu­rocziani (initio sec. XIV.) inquit: „01im antiqua auctorum vetustas Hunorum, sive Hungarorum diverse originem descripsisse invenitur: quibus tam modernorum, quam praeteritorum temporum homines diversos sensus accommodantes, non par­va in hac re discrepatione dissentiunt. — Secun­dum Hieronymum deHebraicis quaestionibus, nec non et Josephum (Flavium), filii Jafet, possedisse

Next

/
Oldalképek
Tartalom