Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
L. ac R. Urbis Janrin. Judex, Georgius GjurikoTits L. ac R. civitatis Poson. Senator, quidquid repererant, promte contulerunt. Vt a nostratibus, rerum diplomaticarum amicis, seu ad ea , quae in codice desiderantur , baberi tamen possent, seu quadamtenus hiant, aut sphalmatibus haudcarent, officiosa cum humanitate reflectar , quod exteris in oris certatim fit, in cassum exspectavi. Oeconomiam , quod concernit operis , hanc duxi praesentibus sectandam : vt e litteris citatoriis, inquisitoriis, prorogatoriis , statutoriis , iudicialibus , relatoriis , expeditoriis , et quae liuius sunt generis , quarum forraulas ubertim dedimus, summae non nisi, cum rebus memoria dignis , item archivis , in quibus conduntur , exhibeantur. Ad Historiam Nationis, qua hucdum caremus, illustrandam, iurium administrationisque veteris instituta, securitatis publicae media, familiarum correlationes, ac genesim ; civium culturam , conditiones, ac fortunas , barumque praesidia, vt spectanda obiicerem , qua par fui, adlaboravi. Dissertationes regni primordia, Geographiam, cum provinciis nexum, incrementa et decrementa, illustraturas t queis aliis ad audenda plura, meliorave auctor forem, voluminibus singulis adieci; plura proferendi non animus, non studium sed subsidia mihi defuere. Pestini 13. Decemb. 1836. A u c t o r.