Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
I Num Philisthaei, Gergesaei, Cananaei et Amorrhaei Hungarorum, Chunorum, Jasonumque nostratium aborig-ines ? §. i. (jrentium singularum, Hebraeam si excipias, origines densissimae occulunt tenebrae; primordia mythicae fabulae contaminant: nulli earum, quantum novimus, licuit aboriginum incunabula certo fixisse loco, monumentorum defectu. Diodorus Siculus, populorum initia dissertissime complexus, fateri non dubitavit: „Qui primi fuerint reges, non est, quod vel ipsi asseramus, vel aliis, scire se profitentibus, assentiamur. Fieri enim non potest, ut inventio literarum in eandem cum iis aetatem inciderit. Quod etsi quis concesserit, Historicorum tamen genus recenter admodum vitae communi exortum esse, apparet. Ideo de cujusque nationis antiquitate non modo Graeci, sed. et Barbarorum plerique ambigunt, qui indigenas se esse, et omnium bominum primos vitae commoditates invenisse, et res apud se actas, a plurimis inde seculis literarum monumenta meruisse, jactitant. Nos equidem de antiquitate singulorum, quaeque nationes aliis tempore et quanto annorum numero sint priores, certi aliquid non definiemus." Lib. I. c. 9. Item: „Rerum me-