Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
exciperent; juramentoque deceptos atque ad primum pagum adductos, protinus in vincula conjecerunt, et Serbliain invaserunt, populumque omnem a minimo ad maximum in Bulgariam abduxerunt; quidam vero in Chrobatiam se receperunt, mansitque regio desolata," |dem Constantinus ibid. — Post annos septem Tzeestlabus fuga Bnlgaros deserens , cum noutiullis aliis Serbliam veniens noviter impopulavit. Idem XLIIl, Ilungarorun sedes ac limites circa a, 950. In hoc autem loco (ubi nunc habitant Turci) antiqua quaedam monumenta supersunt; interquae pons Trajani Imperatoris ad initia Turciae, et Belgrada; quae trium dierum itinere ab ipso ponte distat, ubi turris est sancti et magni Constantini Imperatoris , et rursus ad cursum fluminis exstat Sirmium, quod Belgrada abest duorum dierum jtinere; indeque magna Moravia, baptismo carens, quam Turci devastarunt, cujusque princeps olim fuit Suendoplucus, Atque haec quidem juxta Istrum flumen monumenta sunt et eognomina. Ulteriora Tero, quae Omnia Turcis habitantur, cognomiua nunc habent a fluminibus transcurrentibus. Eorum primum Timesis (Temes)est; allerum Tutes(AIuta); tertium Moruses (Maros) quartum Crisus(Koros) quintum Tiza (Tisza). Confines autem Turcis sunt orientem versus Bulgari, ubi eos Ister fluvius, qui et Danubius dicitur, separat; septemtrionem yersus (in Moldavia) Pacinacitae; ad occidentem, Franci, ad meridiem Crobati." — A Thessalonica usque ad Danubium flumen, in quo urbs Belgrada, octo dierum iter est, si quis non festinanter sed interquiescens proficiscatur. Et habitant qui-