Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

ge, i. e. seniore Hludowico, concessum conlra Maravanos tenuerunt, multaque pro patria tu­enda conflictando sudasse ferUntur , tandem diem ultimum hujus aeris in eadem voluntate finiere permanentes, non vero esset honor illorum filiis redditus. Erbo in Coinitatum domino rege conce­dente, successit. Quod praedictorum virorum pu­eruli, iilorumque propingui in contrarium acci­pientes et vertentes, dixerunt alterutrum fieri , vel Arbonem Comitem, si non recederet de comi­tatu parentum suorum, vel se ipsos morituros gladii ante faciem. Hoc experimento Arbo confu­sus , amicitiam iniit cum Zwentibaldo , duce Mo­ravorum gentis, firmaque inter illos foedera, filium suum obsidem fieri non tardavit. Anno A. DCCCLXXXIII." Pertz. Mon. Germ. J. in ann. Fuld. ad h. a. XXfV. Idtm Swatopluk Carolontanno hnptraiori ad Tul­linam homagium praestat. A. 884. Karolomannus Imperator per Baioariam ad ori­entem proficiscitur, veniensque prope flumen Tul­linam Monte-Comiano colloquium habuit. lbi in­ter alia venieus Zwentihaldus dux cum principi­bus suis, homo, sicut mos est, per manus impe­ratoris eflicitur, contestatus illi fidelitatem jura­mento , et usque dum Karolus vixisset, nunquam in regnum suuin hostili exercitu esset venturus. Postea veniente Brazlawone Duce , qui in id tem­pus regnum inter Dravum et Savum flumina te­nuit, suaeque mililiae adjungitur, Itex per Co­rentam in Italiam perrexit: prospere Papiae na­talem Christi celebravit. A. DCCCLXXX." Du Chesne. 11. p. 570. Annal. Fuld. ad h. a.

Next

/
Oldalképek
Tartalom