Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

ante meridionales perveniet ad quendam locum, ubi quidam Rivulus nomine Magica pataka veniens ex parte septemtrionali, cadit in ipsum fiuvium Mesces, in quo quidem loco saliit extra de ipso fluvio Mesces ad partem orientalem. et cadit ad viam, quae venit de Benye, et vadit versus Me­sces , in qua via parum eundo versus ante meridiem, saliit ad orientem, et pervenit ad priores metas lapideas, de quibus inchoauimus, et eodem loco terminant. — Nos igitur ad instantiam partium communi fratrum nostrorum consensu dedimus li­teras praesentes, sigilli nostri munimine robora­tas. Istis tamen praesentibus Nicolao praeposito , Farkasio Cantore, Thoma Lectore, Petro Custo­de, Jacobo de Zumbul, Urbano de Zabolcz, Mar­co de Ungh, Magistro Joanne de Bursua, Joanne de Kemey Archidiaconis et aliis multis. — Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto. Regnante glorioso Bela rege Hungariae, Benedicto Archiepiscopo Strigoniensi, domino et Patre nostro Lamperto Agriensis Ecclesiae Epi­scopo existen. — Communicavit Fran. Kovesdi. CXLII. JBela IV, revocatis bonis castrorum in debite occupatis , Comitibus Baboneg et Stephano in Sclavo­niadonata, relinquit. A. 1256'. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Serviae, Galliciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque rex, omnibus Christi, fidelibus tam praesentibus, quam futuris, praesentem paginam inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Offi­cii nostri debitum remediis invigilat subjectorum, et praecipue fideliter servientium, quia dum con— cedimus, quod postulant, dum confirmamus, quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom