Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
ké volt (terra Bissenorum ) maga liivének Apor Grófnak ajándékozza. M.CC.LXI. eszt. Ott. 140. ]. XXXIX. An. Ch. 1262. jBela IV. R. II. terrae Batina in Zogoria, loanni Pugili donalae metas circurnscribit. Bela, Dei gratia, Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie , Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, omnibus presentes lítteras inspecluris salutem in Doraino. Vt collationes Regum perpetuo perseuerent, litterarum solent testimonio cotnmuniri. Proinde ad vniuersorura notitiam harumserie volumus peruenire, quod pugil Ioliannes, filius Iohannis, ad nostram accedens ^presentiam nostre Celsitudini supplicauit, vt terram castri de Zaguria, Batina vocatara, terre sue hereditarie contiguam ad tria aratra suílicientem, de plenitudine íiostre gratie, sibi dare dignaremur. Nos igitur consideratis ipsius seruitiis impensis et impendendis, dictam terram Batyna dicto Iohanni, et per eum suis heredibus duximus conferendam, et eundem I. in possessionem terre prefate corporalem per Magr. Mojs tunc Comitem de Symigio, dilectum fidelem nostrum, fecimus introduci. Cuius quidem mete, sicut in iitteris Lamberti Comitis, officialis Magistri Moys, cui perscriptionem metarum dictus Magisler Moys commiserat vice sua, contineri vidimus, hoc ordine distinguuntur; prima meta terrea, in qua est, arbor silicis (sic) cui etiam hereditaria meta dicti Iohannis ex parte Bakeuch terre sue , et meta Nicolai, fily Gregory, associatur, dein in eadem via minimé procedendo versus occidentem , ex sinistra parte dicte