Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
/J Belliductores regios ammoniti fuerint, semper tribus equitibus pharetrariis, in eorum propriissumptibus ad quindecim dies sub banderium regium parere parati sint, et teneantur; transactis vero ipsis quindecim diebus, semper in nostro, ac ceterorum regum casuali stipendiali salario et sumptibus, quo eisdem nos, ac ceteri reges aut Bani vel Capitanei, aut regii belliductores demandauerint accedere, et dummodo talis exercitus ad propria redierit, famulari debebunt et debeantur. Decimas autem eorum, dum praedictas terras ipsorum gentibus appopulauerit, ex tunc ipsi ac lobbagiones ipsorum decimas in prouincia monasterii Sanctissimae Dei Genitricis Virg, Mariae, in Thopoltzka vsuales et consuetas tempore suo soluere et administrare (eneantur. Iudicia quoque et vniuersas causas eorum iustitiarias in sede Comitatus Zagrabiensis, ad instar aliorum Nobilium eiusdem sedis prosequi actitare et actitatas obseruare teneantur. Alias enim vniuersas et quaslibet causas iustitiarias Iobbagionum ipsorum, quae in eorum territoriis et inter eosdem iobbagiones ipsorum quomodocunque contingunt, homicidia, violentiae, furticiniae et alia quaeuis saecularia vitia omnes annotati Nobiles Krecz, Kupissa et Raak, ac eorum posteritates in eorum sede, quacunque feria hebdomadali, per eosdem legitime praefixa iudicare et vniuersos maleficos rusticos iuxta eorum excessus punire et quecunque birsagia ad maius tres marcas et poenam pacis centum denarios usuales, medietatem praefati Nobiles, aliam medietatem ludices ipsorum per eosdem legitime pro tetnpore constituti tollere et prosequi valeant, atque possint. In cuius donationis et perennalis