Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

vobis scripta mandamus, quatcnus eundemPatriar­cham a modo Primatem Vestrum humiliter habea­tis, et sicuti Primati Vestro exhibeatis ei obe­dientiam et honorem. Ad magnum quidem pro­fectum vestrum, annuente Domino, pertinebit, si doctrinam eius deuoto animo receperitis; et quod salubriter ipse praeceperit, prosecutione operis studueritis adimplere. Datum Romae apud San­ctumPetrum, octauo kalen. Martii. Pontificatus nostri anno primo." Ibidetn. VII. Jn. Ch. 1192. Ladislaus de Kanisa Dorianos protegit. Nos Ladislaus de Kanjsa etc. Quia nos hos Nobiles, videlicetLeonardum etAndream de Deer, in nostram recepimus protectionem et tutelam; ideo committimus et mandamus omnibus, ad nos pertinentibus, presertim in castro nostro Saruar existente continentibus, iam dictos Nobiles ne in aliquo damnificare , vel molestare praesumatis, vel audeatis; quia a nobis et a fratre nostro, videlicet magnifico Domino Ioanne de Kanysa li­bertatem et potentiam (?) habent, sed potius pro­tegere velitis contra quoslibet impetitores ille­gitimos. Ex Koach, feria tercia post festumAnun­ciationis Beatae Mariae Virginis. Anno Domini M. CC. XCII." Ex archivo In. familiae Dorianae. Diploma istnd errore expeditoris signatum fuit anno hoc, cum perti­neat ad an. 1392 ad Kanisaianorum scilicet epocham.

Next

/
Oldalképek
Tartalom