Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
Commentarius de jure Regum Hungariae in Valachiam, Moldaviam, et Bessarabiam conscriptus anno 1787. a. G. P. §-1. Quidquid terrarum post Transilvaniam ad Pontum Euxinum tenditur, et a meridie Danubio, ad septemtrionem Niestro clauditur, Yalachorum regionem efficit. Ilaec hodie bifariam divisa est: altera usque ad Milconem fl. protensa, simpliciter Valachia , et in regum Hungariae diplomatibus Transalpina, aut minor Valachia, apud scriptores graecos CJngro —Yalachia, audit; altera ad Pontum Euxinum porrecta Moldaviae nomen obtinuit, quae Graecis scriptoribus Mauro— Yalachia , seu nigra, item Bogdania, et Turcis Carabogdania, apud scriptores autem hungaros et in regum documentis Comania vel Cumania, vel major Valachia appellatur. Moldaviae nomen serius invaluit, nec scio vetustius monumentum, in quo Moldaviae mentio fiat, quam Caroli IV. Imp. et regis Bohemiae anno 1372, quo promittit Ludovico Hung. regi, quod aa ejus regna aspirare nolit, inter quae Principatus Moldaviae etiam recensetur. Hujus regionis extremus angulus inter ostia Danubii, et fl. Niester conclusus Bessarabiae nomen habet. Gens autem Valachica induhie a coloniis romanis, quas Trajanus victo Decebalo isthic posuerat, originem trahit, quamadmodum lingva, cum italica ut plurimum consentiens, fidem facit, a) estque