Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
omnlbus quibus decet, et licet diligenter de praemissis inuestigando sciat, et inquirat omnimodam veritatem, et postbaec prout exinde nobis veritas constiterit, nobis fideliter rescribatis. Datum in Wyssegrad tertio die festi S. Thomae Martyris A. Domini M CCC.LX. sexto. Nos igitur praeceptis, et mandatis Excellentiae Vestrae obedire cupientes vt tenemur vna cum Ladislao filio Thomae de Tolna homine vestro praefato Nicolaum Presbyterum Chori nostri praebendarium hominem nostrum ad praemissa exequenda pro testimonio fide dignum duximus destinandum. Qui demum ad nos reuersi concorditer nobis retulerunt, quod idem homo vester praesente eodem nostro testimonio Sabbato proximo post diem — — — — proxime praeteritum , et aliis diebus subsequentibus a Nobilibus, et Ignobilibus, ac cuiusuis Status conditionis dicti Comitatus Strigoniensis hominibus, specialiter vero a vicinis et commetaneis dictae possessionis Saras, a quibus decuissct, et licuisset diligeneter inuestigando talem de praemissis sciuissent veritatem , quod eadem possessio Saras vocata, in Comitatu — — — — — Magistrum Iohannem de Taas dictum pertinuisset, et pertinere deberet, in qua — — — — — — — — — — — — tisset, et quod etiam iam dictum Magistrum Iohannem quondam Dominus Nicolaus Archiep — — — — — — — — — exclusisset de Dominio eiusdem. Datum feria secunda proxima post — — — — — — — — — — LX. septimo." L. S. dorsaliter appressi, et bene conseruati, pleneque et integre existentis. Documentum hoc reperitur in Cellula Nri 63. Fasc. 1. nro 13. archiui Cot. Comarom.
