Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
et possessam, Lamperto filio Petri antedicto pro se et pro cognatis suis sis personaliter coram nobis astante et consentiente, Blasio filioDeym pro eisdem quinque marcis pignori obligarunt cum foenetis atque siluis statu sub priori. Sub tamen conditione; quod si Lampertus praefatus, vel aliquis cognatorum suorum de Generatione sua vsque ad anni reuolutionem praedictam Terram persolulis praemissis quinque marcis redimere poterit, bene quidem ; alioquin in ius et proprietalem dicti Blasy ipsa Terra devoluetur, perpetuo et irreuocabiliter possidenda. Terra villae Gestey a parte meridionali; Terra Chompop vocata a parte occidentali, ab aliis vero partibus septemtrionalibus videlicet et orientalibus terris praedicti Lamperti et suorum Cognatorum eidem terrae circumiacentibus, et immediate vicinantibus, prout partes sunt confessae. Datum Anno Domini MCC. LXXX. In octauis sancti Georgii Martiris. — Nos Capitulum Weszprimiensis Ecclesiae damus pro memoria, quod cum nos secundum priorum 110strarum continentiam Literarum Lampertus filius Petri, et eognali eiusdem quandam Terram, quam Stephanus etMathaeus filii Gregorii de Geych, Blasio filio Deym de Deym pro quinque marcis vsque ad reuolutionem vnius anni pignori obligauerant in octauis Beati Georgii Anno Domini MCC. LXXXI. redimere debuissent restituta praedicta pecuniae quantilate; Adueniente ipso termino praedictus Lampertus non comparuit, nec quispiam cognatorum suorum , qui praedictam Terrarn redimerent, praenotatis quinque marcis reslilutis. Petro seruiente dicti Blasy ipsam- solutioneni quatuor diebus continuis in nostri praesentia pro domino \