Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
prouidere, vt vos, impediinentis praedietis nequaquam obstantibus , etiamsi inter te, jnaefata Clementia, et praedictum Andream, ac inter te, fili Carole, et j^raedictam Gottam , sjionsalia vera fuissent, matrimonium ad inuicem legitime contrahere, et in eo licite, ac libere permanere possitis, dummodo inter vos infra festum natalis Domini, proxime futurum, per vos, et per parentes vestros, aut ipsorum Procuratores, sponsalia contracta exstiterint, et firmata, vobiscum auctoritate joraemissa, de Apostolicae jilenitudine j)Otestatis, dispensamus. Yolumus autem, quod jiro eo, quod in aliis similibus nostris, super hoc confectis, tempus breuius designetur, ne ad huiusmodi sjDonsalia contrahenda dubium aliquod, vel imjoedimentum praesentibus , vel earum effectui quodlibet ingeratur. Datum Suriani II. nonas lulii. Gerberti Cod. Epist. Rudolphi I. pag. 212. N. IX. CCCLIX. A. Ch. 1280. Ladislaus Chunus R. II. litteras suas infidelitate Magistro Ioachimo adficta emanatas cassat. Ladislaus, Dei gratia Piex Hungariae, memoriae commendantes, significamus vniuersis quibus exj)edit praesentium per tenorem. Nos intellexisse quod Ladislaus et Stephanus frater eiusdem lacita veritate non et - - - - nec et - - - Litteras nostras priuilegiales recepissent super eo: Quod Magister Ioachimus infidelitate jierpetrata fuisset interemtus. Ynde cum idem magister Ioachiinus nullam infidelitatem contra nostram Maiestatem commisisset, imo semper nostrae Maiestati studuit multipliciter suis meritorys seruitiis complacere.