Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

Austria, diris aduersantis aemuli quatiuntur in­sultibus, et amaris perseeutionum intentationibus impetuntur, Serenitatem vestram, de qua stabili fide confidimus, ampliori, qua possumus , precum instantia deposcimus: quatenns inuasores eorum ab illo latere tam viriliter quam potenter inua­dere satagatis, Nos enim in digito Dei confisi, qui causae nostrae iustitiam comitatur, et dirigit, eos ab isto latere taliter impugnare, ac expugna­re conabimur in virtute Germanici potentatus, — quod inuasores praedicti inter malleum, et incudem, sera ducentur poenitudine patratorum. — Sic autem non solum adeinptos vobis auitos recuperare poteritis terminos, — sed ad amplio­ra funiculos extendetis. Vnde si placet mox, vi­sis praesentibus, nobis insinuetis expressras, quid super his in vestro proposito geritur, et in bene­placito continetLir. Gerberti Codex Epist. Rudolphi 1. pag. 56. Nro. XII E litteris liis vna patet discordias inter Regem et fratrem eius viguisse, de quariun cessatione exultat I>u­dolphus. CCCXLVI. A. Ch. 1278. Idem Ladislaus furore Saxonum Transilu. } exposito, Ecclesiae S. Michaelis Archangeli donata ter­ra Albensi subuenit. Ladislaus, D. gr. Rex Ilung. etc. — Ad vni­uersorum notitiam, — harum serie volumus per­* uenire: quod cum Ecclesia Cathedralis B. Michae­lis Archangeli Transyluanae, a Sanctis Progenito­ribus nostris fabricata et dotata, per rabiem et sae­uitiam gentis Saxonicae corabusta fuisset, enornii­t#r et destructa; ct omnibus rebus ac ornamentis

Next

/
Oldalképek
Tartalom