Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

n e vero ab ipsis principibus, inler nos et dictuui Regem Boemiae facta, dictorum Olmucensis Epi­scopi, et purchrauii auctoritas, et iurisdictio e\­spirabunt. Quod aulem haec omnia, et singula, suprascripta, nos et ipse Rex Boemiae debeamus obseruare, purchrauius mandato nostro pro nobis, Olmucensis vero, Zmilo et Magister Vlricus prae­dicti super hoc plenum habentes mandatum, in animam ipsius Regis Boemiae lide data sollempniter promiserunt. In quorum testimonium sigillum 110­strum praesentibus est appensum. Datum Vien­nae pridie nonas May, Indictione V. anno Domi­ni MCCLXX. sept. Begni vero nostri anno quar­to. — Vt igitur praemissa vniuersa, et singula, per nos et praedictum purchrauium promissa, liec non prouide , et sine captione qualibet sa­lubriter ordinata, statuta, approbata, et lirma­ta, ampliori robore solidentur, praesentes lille­ras in testimonium eorundem appensione sigil­lorum nostrorum fecimus, et placuit communi­ri. Datum Vienae anno, et die praetactis. Gerberti Cod. Diplom. Rtidolphi I. p. 202. Nro. IV. CCCXLIII. A. Ch. 1277. Ottucarus Rex Bohemiae rati habet tabulam pacis per procuratores suos cum Rudolpho lmp. initae. Nos Ottocharus, Dei gracia Boemie Rex. No­tum facimus vniuersis etc. (sequitur recapitulatio Instrumenti immediate praecedentis et in specic etiam clausulae illius, qua inclusio Regis Hunga­riae fratrisque eius ad praesens foedus exprimi­tur). Datum VVienne prid. Non. May indictione V. anno domini MCCLXXVI. (VI. Maii.) Ibidern pag. 204.

Next

/
Oldalképek
Tartalom