Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

in eo statu manentibus, quo tempore ciarae me­moriae Leupoldi, et Friderici, Ducum Austriae , ab iisdem Ducibus sunt possessae. Nos etiam simili­ter omniacastra, munitiones, possessiones, et oppida, regnum Boemiae, el Marchionatum Morauiae, de iure spectantia, quae per nos vel nostros eidem Begi, et suis, per iniuriosam violentiam sunt subtracta, seu occupata, ipsi Regi, et suis, restituemus inte­gre, et faciemus restitui vice versa. Excepto dun­taxat Nicolspupch, in cuius possessione F. deLich­tenstein , cuius feudum esse dignoscitur, perma­nebit pacifice, et quiete. Praeterea Chrumenaw ei , ad quem de iure pertinet, assignari debebit. Insuper Castrum Mertniz, Alexio militi, ipsius Regi Boemiae, et castrum Durrenholz debet re­stitui ipsi Regi, si quam praedictus Rex Boemiae, pecuniam debet Heinrico de Chunringen , Mars­calo nostro per Austriam , vel ipsius vxori, illam exsoluet eisdem, et iidem H. vel vxor ipsius, con­tra praedictum Regem super iam dicto castro Diirnholz habuerint aliquam actionem, idem Rex, ad decretum Olmucensis Episcopi, et purchrauii praedictorum, qui sub iuramenti debito questio­nem huiusmodi diffinient, exhibebit eidem iusti­tiae complementum. Praeterea huiusmodi compo­sitioni, et paci generaliter includimus quoslibet seruitores nostros, etadiutores, et nostris de Boe­mia, et Marauia adiutoribus , et seruitoribus, composicioni praesenti includi, et stare volentibus, saepe dictus Rex Boemiae restituet omnia , quae ante guerram , vel post de eorum haereditatibus, allodiis et feudis, notorie occupauit. Si vero hu­iusmodi iniuriosa occupatio dubia fuerit, per prae­dictos Olmucensem Episcopum, ct purchrauium

Next

/
Oldalképek
Tartalom