Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
J. Ch. 12 76. Idcm Ladislaus Mainhardum , Comitem T\ roiis , Clementiae, filiae Hudolphi Imp. fratri suo ylndreae , Slauoniae Duci desponsandae gratia, vices suas interponere petit. „Incentiui amoris afFectio, quo naturaliter seminarie dulcedinis progenie sumus Diuino coniuncti raunere, nos ab invicem discedere, non permittit. Nam etsi reliqua rerum turbine varientur, natalia tamen cognationis iura nequeunt immutari; vivit enim propinquitatis igtiiculus non excidit, quamvis ardente sole, non delicit, nutritur solis radio, non arescit. Eo igitur instinctu cognationis illeoti, quo proximis aflinitatis gradibus vnum sumus , de nostra , et nostri regni turbabacione, per vestras scribitis litteras non immerito nos turbari. Intendentes nihilominus precordaliter remedium adhibere , quo turbata iura regni nostri in statum debitum reuertantur. Nos nimirum, si a principio regiminis, maxime tenerrime etatis nostre primordiis, in nos inimici latentis excubie vbilibet valuerunt, hoc nostris minoribus ascribimus annis, et dissidiis intestinis, non quidem potentie aduersantis, qui pocius Regibus Vngariae subesse noverat, non obesse. Nunc vero celesti munere nostris crescentibus annis, prosperantibus auspiciis, discordiis intrinsecis ad concordiam reuocatis, in spem rediuivam, dante Domino, redeunt vniuersa, et quum de felici vnione matrimonii vestre filie, carissime cognate nostre, Romanorum Ilegi (Regis) filio copulate, admodum gratulari cupientes, et nos cognationis propagine vnum eflici cum eodem, sicut et vobiscum primordialiter vniim sumus, vestram sinceri-