Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

VII. Numer. Nonarum et I clu u m sequentibus: Sex Nonas Maius October, lulius, et Mars, Quatuor at raliqui; idus dabit quilibet octo. Post Idus incipiunt semper kalendae a prima mensis subsequi inchoandae. VIII. Tabellam dierum ad ferias vsuales liebdoma­datim reducendarum, compendii gracia ne­cesse fuit hic et nunc intermitlere, addam si fauerint adiuncta. * A. Ch. 1233. Andreas R. II. fideli suo Hudhontli , serui­tiorum merito, particulam terrae de Reucha confert. Andreas, Dei gratia Ilex Hung. etc. Vniuer­sis Christi fidelibus, praesentes litteras inspectu­ris, salutem et omne bonum. Ad vniuersorum no­titiam tam praesentium , quam futurorum , harum insinuatione volumus peruenire: quod nos consi­deratis fidelibus seruitiis , fidelis nostri Hudkonth, quae nobis fideliter a primaeuis suae pueritiae tem­poribus exhibuit , in recompensationem suorum seruitiorum , de quadam terra nostra Reucha , ad culturam trium aratrorum sufficientem, tam sibi quam etiam suis haeredibus, haeredumque suorum successoribus iure perpetuo contulimus possiden­dam. In cuius terre possessionem , per fidelem prestaldum nostrum Eadumv, authoritate regia fe­cimus introduci. Vt autem liaec nostra donatio perpetuae stabilitatis robur obtineat, nec vnquam nostris, vel nostrorum temporis successorum que­at in irritum retractari, in argumentum amplioris fidei, litteras nostras concessimus dupplicis sigiili

Next

/
Oldalképek
Tartalom