Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
Capitulo generali nuntiata. Et quid super lioc inuenerint, sequenti anno per suas patentes litteras fideliter referant Capitulo generali, et si in liis exequendis omnes interesse nequirent, duo nihilominus exequantur. Abbatiae vero, de quibus inquirent, de expensis Inquisitoribus prouideant conpetenter. Martene Tom. IV. Aneedotorum Coll. 1444. CCCXXIV. A. Ch. 1275. Idern Ladislaus congenerationales Csogleianos vna cum terra ipsornm Csogle nobilitari praerogatiua donat. Ladislaus Dei gratia Ilungariae, Dalmatiae , Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Vniuersis Christi fidelibus tam praesendbus quam futuris praesentium notitiam habituris, salutem in omnium Saluatore. Regalis sublimitas licet alta contempletur summo consilio, fidelitates tamen et obsequia non postponit subditorum, et quos praua progenitorum onerauerat conditio, regiae pietatis lenitas alleuiat et attollit. Proinde ad vniuersorum tam praesentium quam futurorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod cum De«e filius Ioannis , Endre et Paulus filii eiusdem; - item Cliama Ioannes et Martinus, item Ste pha nus et Isaak filii Mycula, ac Siinon filius Salamonis de villa Chygle de Ioubagionibus Castri nostri Veszprimiensis oriundi, seruientes Rolandi Palatini ac ludicis Cumanorum, a prunaeuis suae pueritiae temporibus carissimis progenitoribus nostris Belae IIlustri Regi Hungariae, auo nostro beatae memoriae, et carissimo patri nostro Stephano Inclyto