Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
ipsum, vel eius filium reuerterentur; quem si viuente Patre, vel illico post eius mortem contingeret finire dies suos, praedicta collatio sua remaneret; ita etiam, quod si vxor sua sibi superuiueret, in possessionibus specialibus, quas ratione dotalitiorum eidem assignasset, remaneret; ea vero decedente reuerterentur ad Ecclesiam anledictam. Praeterea Stephanus, filius Thomae de Kapsan omni solatio propinguorum destilutus, considerans, quod ea , quae in mundo sagaci cursu considerantur elabi, non sunt captanda, personaliter coram ipso conuentu Varadiensi conslitutus, terram suam haeriditariam in Kapsan existentem cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis, videlicet terris arabilibus, foeneto, sylua, et duabus vineis ob remedium animae suae Monasterio perpetuae Virginis Mariae Budae in Insula eonstituto, nemine prohibente, libere ac spontanee contulisset hoc adiecto: quod quamdiu idem Stephanus cum sorore sua vixerit, in eadem terra sub tutela Ecclesiae residerent; si aut^m praedictum Stephanum ante sororem suam diuina vocatione debitum persoluere contingeret, ex ipsa terra secundum consuetudinem regni quartam partem, aut valorem persoluerent mulieri praedictae; quibus quidem instrumentis perleclis praedictae partes ad pacem faciendain se per nos dimitti postularunt. " Ex actis iudiciariis authenticis coram Ludouico. Anno 1367. Tom. VII. Vol.II. 5