Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
Cum autem de studio redierint, de receptis et expensis priori prouintiali et conuentuali, teneantur reddere rationem, secundum quod ab ipsis pecuniam receperunt. 16) Item, volumus et mandamus, quod nullus frater habeat vestes ecclesiasticas, vel ornamenta, seu aliqna paramenta, nec cruces aureas vel argenteas, vel cum lapidibus pretiosis, vel anulos, vel lapides pretiosos: qui autem liabuerint, expedire se infra tres menses a tempore notitiae teneantur: quod-si non fecerint, illis conuentibus, de quibus fratres fuerint, assignamus. 17) Item, magister ordinis de voluntate, et consilio definitorum, praecipit districte in virtute obedientiae fratribus vniuersis, quod in alcliimia non studeant, nec doceant, nec aliquatenus operentur, nec aliqua scripta de scientia illa teneant, sed prioribus suis restituant, quam cito poterunt bona fide per eosdem priores prioribus prouincialibus assignanda. 18) Item, volumus et mandamus, quod prio res prouinciales, et definitores capitulorum prouincialium, nullum locum recipiant, nisi prius eis constiterit, quod sit locus idnoneus pro conuentu aedificando per fratres idoneos ad hoc inquirendum specialiter destinatos. 19) Item, tam priores quam eorum vicarii definitores Capituli generalis, transeuntes et redeuntes per eorum conuentus, deducant vel deduci faciant ad proximos conuentus, necessaria procurando. 2fl) Concedimus prouinciae Hispanlae duas domos, quarum una ponatur in sede Urgullensi; prouinciae Prouinciae unam, prouinciae franciae