Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

trocinio nostri priuilegii duximus confirmandas. In * cuius rei memoriam perpetuamcjue firmitatem prae­sentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti yiri Magistri Tlieodori Albensis Ecelesiae praepo­siti, Aulae nostrae Vice-Cancellarii dilecti et fi­delis nostri. Anno Domini MCCXCII. sexto Kal. Aprilis Indictione V. Regni autem nostri anno II. E tardioribus litteris de an. 1381, CCCCXIV. A. Ch. 1292. Eduardi I. Regis Angliae litterae , quibus Andreae llegi pro auxilio sibi in subsidium terrae S. oblato gratias agit. Serenissimo principi Domino Andreae D. gra­tia Vngariae Dalmatiae Croatiae Ramae Sinae (?) Galliciae Lodomiae (?) Cumaniae Burgariaeque (?) Regi Edwardus eadem gratia, Rex Angliae, Dominus iliberniae, et Dux Aquitaniae , salu­tem cum honoris et gloriae felicibus incrementis. Celsitudinis vestrae litteras (quae fuerunt nobis ex parle vestra per nobilem virum Paganellum de Vi­copisano familiarem vestrura et nuncium, latorem praesentium praesentatae ) inter cetera credentiam continentes, quo decuit honore recepimus: et tain per significata per illas, quain ea, quae idem nun­cius vester, vir vtique industrius et discretus, qui sibi commissa nobis exposuit circumspecte, pleno collegimus intellectu. Sane de his, quae nobis, ad Dei seruitium et honorem , ac exaltationem fidei Christianae , Serenitas vestra duxit liberaliter ofTe­renda, Magnificentiae veslrae referimus graliarum vberes actiones ; ex hoc quandam affectionem et teneram, (quam ad negotiun* status miserabilis

Next

/
Oldalképek
Tartalom