Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

mara nostrarunn memoralium a dala paria prae­scriptorum vigesirao secundo die Epiphaniae Do­mini, Comes LadisJaus et Nicolaus de Zakadath, dictas marcas in redemptionem medietatis terrae Bika, Demetrio etStephano, filiis Matthaei, solue­re debuissent, coram nobis itaque parles praeue­nientes hunc diem solutionis, in nostram praesen­tiam accesserint, praenominatus Demetrius pro se etpro eodem Stephano fratre suo in praesentiarum astando confessus fuit, se recepisse saepedictas mar­cas decem, ab eisdem Comite Ladislao et Nico­lao. Datum in vigilia Epiphaniae Domini. Nos autem mandatis et praeceptis regiis sa­tisfacere cupientes , vt ex. debito et ex toto lit­teras Domini regis et duarum partium, litteras nostras memoriales non abrasas , non eancellatas, nonabolitas, non interlineatas, non transpositas, nec in aliqua sui parte viciatas eius in sigillo, de verbo ad verbum, et de littera ad litteram rescribi, et praesentibus sigillum nostrum apponi fecimus , etiam iustitia suadente. Aclum Anno Do­mini Millesimo ducentesirao, nonagesimo tertio mensis Iulii. Stephano Cantore, Dionysio Custode, ceterisque quam plurimis ibidem existentibus. Da­lum per manus Magistri Stephani Lectoris Quin­que-Ecclesiensis." Ex eodem transumpto Uladislai Anno 1100. MSS. Cornides. Tom. IV. p. 46—7. CCCCIX. A. Ch. 1291, Litterae impignoratitiae Comitis loannis de Jdh. Litterae impignoratitiae Comitis Ioannis super nortionibus in Jak et Kcreselo habitis per lineani

Next

/
Oldalképek
Tartalom