Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

vtriusque partis et praenominatorum arbitrorum praedictum priuilegium nostrum in Camera Eccle­siae nostrae, ad vberioris testimonii cautelam fe­cimus requiri, et inuentum partibus vtriusque ar­bitratoribus publice praesentari, et perlegi distin­cle et aperte; in quo quidem priuilegio liquido est repertum: quod Kilianus-, et lacobus, filii Co­mitis Sur, medietatem possessionis in terra Bika, quam a filiis Abraham habuerant in concambium, a parte orientali vltra aquam Saar, existentem, cum medietate aquae Saar, ac aliis vtilitatibus et pertinentiis, Matthaeo, filio Sauli pro decem mar cis vendidissent, et pretium totaliter recepissent; supra dicti vero Kilianus et frater suus, item Pe­trus et fratres sui, filii Iacobi interrogati per ar­bitratores supra dictos, si quid vellent vel habe­rent dicere aduersus hoc priuilegium, super ven­ditione medietatis terrae J3ika confectum ; habita deliberatione, hoc priuilegium manibus tenent. contractum, voce concordi reddiderunt, quod ni­hil vellent, nihil haberent dicere aduersus hoc priuilegium, imo crederent indubitanter, quod est verum, atque rite et legitime sit confectum, adii­cendo; quod ipsi ipsorum arbitratorum arbitrio, quidquid arbitrarentur, consentirent, tolerando eorum arbitrium liberaliter et libenter. Itaque arbitratores supra nominati tenorem vel tenores, continentiamue tam efFicacem priuilegiorum prae­dictorum considerando , et perspicacius attenden­do, vtriusque parlis causam aequa posuerunt in lance, manu iust/tiae ponderando. Yisum est eisdem interueniente etiam consensu partium vtra­rumque, vt cum homine nostro super faciem ter­rae praediclae 13ika vocabulo acceclerent, in per-

Next

/
Oldalképek
Tartalom