Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

Iiam, et Nicolaum filium Ivan, Patrueles de Za­kadatli, nobiles ex eodem Comitatu, ab vna parte; et inter Kilianum et Iacobum, filios Kiliarii, Pe­trum Sur, et Andream , fiiios Iacobi, Patrueles de Myder, itera. Demetrium et Stephanum, filios Mathaei de genere Szentemagneth, cognatos eo­rumdem de Chely ex altero ordine, iudiciaria ver­teretur materia quaestionis, sicut hoc vtraque pars, nostram praesentiam comparendo, nobis referebant, et se sub poena quinquaginta marcarum compro­misissent in arbitros, quorum nomina haec sunt: scilicet Comes Michaelis, filius Alberti de genere Szentemagneth, item Philippus de Joky, item Lucas, filius Lucae de Birolth, Simon lilius Nico­lai de Kudmi, per partes in nostris literis nomi­nati; item Nicolaus, filius Farkas, de genere Saj­kas, et ComesBalogh, castellanus Quinque-Eccle­siensis, per partes adiuncti eisdem ; quibus quidem arbitratoribus in octauis S. Martini inter nos con ­sidentibus , et vtriusque partibus ibidem praesen­tibus, praenominati Comes Ladislaus et Nicolaus exhibuerunt priuilegium Capituli Albensis anti­quum, in quo fuit liquido repertum, quod Ioannes et Ladislaus, filii Abraham , quamdam terram, suam B i k a nomine, cumEcclesia Sancti Michaelis constructa in eadem, statuissent Sur Comiti in per­petuum possidendain ; e contra idem Comes Sur, terram suam Zakadath cum Ecclesia Sancti Nicolai, mutua vice statuisset eisdem Iwan et Ladislao si­militer in perpetuum possidendam, tali tenore ob­ligationis interposito: quod si tractu temporis Co­mes Sur praedictus, vel eius haeredes praedictam terram Bika venditioni vellet exponere, non pos­set aliis, nisi Ioanni et Ladislao supradictis, vel

Next

/
Oldalképek
Tartalom