Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
accedentes presenciam, nobis signilicare curanerunt : quod Ders, lilius Laurencii, quandam terram ipsorum hereditariam, Kagli vocatam, in Comitatu de Zobolch existentem , a nobis falsa suggestione petiuisset sibi dari, petentes a nostra maiestate regia, vt dictara terram ipsorum reddere, et restitituere dignaremur. Sed quia veritas nobis de premissis non constabat; fidelibus nostris Capitulo Agriensi dederamus in mandatis, vt eorum transmitterent hominem, lide dignum, coram quo Comes Nicolaus, filius Samud, homo noster dictam terram Kaagh, presentibus commetaneis et vicinis reambularet et restitueret eidem Petro et Stephano, si non fieret contradictum, contradictores autem,si qui fierent, ad nostram presenciara euocaret. Qui quidera Capitulura nobis rescripserunt in hec verba: Excellentissimo Domino suo Ladislao, Dei gracia, illustri regi Ilungarie , Capitulum Ecclesie Agriensis, oraciones in Domino cum perpetua fidelitate. Litteras vestre Serenitatis recepimus continenles , quod mitleremus hominem noslrum pro testimonio fide dignum , coram quo Comes JNicoIaus, filius Samud, homo vesler, quandam terram Petri et Stephani, filiorum Keled hereditariam Kagh vocatarn, in Comitatu de Zobolch existentern, quarn Ders, filius Laurencii a nobis falsa suggestione sibi dari postulauerat, presentibus omnibus commetaneis et vicinis, reambularet et restitueret eydem Petro et Ste])hano, si non freret contradictunr, contradictores vero , si qui fuerint, ad nostram citaret presenciam ad ter nrinurn competentem. Nos igitur vestris mandatis obtemperautes, vt tenemur, misirnus hominem nostrum pro testimonio fide dignunr; qui ad